HORARIO DE SERVICIOS.

SANTA MISA DIARIA 6 P. M. EN EL TEMPLO DEL CARMEN, BARRIO DEL HUESO.

SANTA MISA DOMINICAL

> 8 A. M. / 12 HRS. / 6 P. M. EN EL TEMPLO DEL CARMEN, BARRIO DEL HUESO.

> 9 A. M. EN LA CAPILLA DE NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE. BARRIO DE LAS CRUCITAS

> 10 A. M. EN LA CAPILLA DE SAN JUAN PABLO II, EN LO MAS ALTO DEL CERRO DE LA MIRA, COLONIA JUAN N. ALVAREZ


TEL. 4832142

martes, 14 de septiembre de 2010

20 DE SEPTIEMBRE DE 1961: QUUM INTER CAETERA.


20 DE SEPTIEMBRE DE 1961: ERECCION CANONICA DE LA CONFRATERNIDAD DEL SACRATISIMO ESCAPULARIO BAJO LA INVOCACION DE LA BEATISIMA VIRGEN MARIA DEL MONTE CARMELO EN LA PARROQUIA DEL MISMO NOMBRE EN LA CIUDAD Y PUERTO DE ACAPULCO, CON EL RESCRIPTO "QUUM INTER CAETERA".

REPRODUCIMOS EL DOCUMENTO EN LENGUA LATINA PARA DELEITE DE NUESTROS LECTORES.


DEDISTI NOBIS SIGNUM PROTECTIONIS TUAE

FRATRUM DISCALCEATORUM ORDINIS BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE DE MONTE CARMELO
EIUSDEMQUE S. MONTIS PRIOR
OMNIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM

QUUM inter caetera privilegia nostrae Religionis a Sede Apostolica liberaliter concessa per Breve fel. recc. Pauli V Cum certas diei 30 octobris 1606, indulta sit Praeposito Generali Ordinis nostri, vel in eius absentia Vicario Generali, facultas instituendi et erigendi Cofraternitatem S. Scapularis sub invocatione Beatissimae Virginis Mariae de Monte Carmelo ubivis locorum extra Urbem, et comunicandi omnes indulgentias et gratias praefatae Confraternitati concessas, Nos ad preces Nobis porrectas inclinati, visique literis testimonialibus Illmi.ac Revmi. Dioeceseos Ordinarii sub die 29 mensis iulii, anni 1961 accedente eiusdem consensu, auctoritate et vi praedicti Brevis, Confraternitatem Beatissimae Virginis Mariae de Monte Carmelo in Ecclesia Paroeciali sub titulo Beatissimae Virginis de Monte Carmelo in civ. u. Acapulco (dioec. Acapulcheu) tenore praesentium nostrarum litterarum erigimos et instituimos, dummodo in ipso loco, alia eiusdem nominis Confraternita legitime erecta non fuerit, vel inter ipsas intercedat conveniens iudicio Ordinarii loci distantia, ad normam can. 711 & 1. Decernimus autem eiusmodi Confraternitatem ómnibus indulgentiis et spiritualibus gratis Confraternitati S. Scapularis Beatissimae Virginis Mariae de Monte Carmelo concessis potiri et gaudere posse; quae gratia espirituales et indulgentiae descriptae habentur in summario, quod per S. C. I. recognitum et approbatum una cum litteris tradimusdiligenter adservandum.
Volumus autem ut si conventus Ordinis nostri eo in loco fundari contingerit, haec Confraternitas a Nobis erecta transferatur eum ómnibus suis bonis ad ecclesiam Ordinis, nisi Episcopus loci iudicet duas potius vel plures Confraternitates ese retinendas ad normam can. 711 & 1.
Obligationes comunes confratribus praescriptae, sunt: a) ut recipiant S. Scapulare a sacerdote deputato et eum praescriptis caeremoniis; b) ut inscribantur eorum nomina in albo Confraternitatis; c) ut S. Scapulare die noctuque super humeros deferant. Praeterea pro consecuendo privilegio Sabbatino opus est: a) ut servent castitatem secundum proprium statum: b) ut recitent officium parvum Beatissimae Virginis, nescientes vero legere servent ieiunia Ecclesiae et se abstineant ab esu carnium feria IV et Sabbato, excepto die Natalis Domini; nisi ob iustam causam eiusmidi obligationes in aliud pium opus ipsis commutatae fuerit a cofessario ad normam facultatis quibus libet confessariis concessae a S. C. I. sub die 14 iunii 1901.
Opera commendata. Enixe commendatur laudatis confratribus: a)ut integritate vitae et morum honéstate digni efficiantur maternae protectionis et promissionum Beatissimae Mariae Virginis de Monte Carmelo; b) ut singulis saltem mensibus et festivitatibus Beatissimae Mariae Virginis confesionem sacramentalem instituant et ad Sacram Synaxim accedant; c) ut ecclesiam vel capellam Sodalitii fraecuenter visitant; d) ut in una ex dominicis cuiuisvis mensis processioni S. Scapularis intersint, et ubique huic sacro habitui devotos se commonstrent.
Statuta. Statuta autem peculiaria, si quae fiant, porrigantur Episcopo loci, cuius erit ea examinare, moderari et approbare, nisi iam fuerint a Romano Pontifice confirmata (can. 689, & 2). Eleemosynae excipiantur et erogentur ad normam Iuris.
In quorum fidem dedimus praesentes litteras manu nostra et Secretarii subscriptas, atque sigillo officii nostril munitas.
Datum Romae, ex Aedibus nostris Generalitiis, die 20 mensis septembris anni 1961.

Reg. N. 11 / 1961.

Fr. Anastasius a St. Rosario Praef. Glis.

Fr. Iulius a S. Teresiae Secreius.

No hay comentarios:

Publicar un comentario